monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 51, 6
An forte quia quando Calendae Ianuariae Sabbato sunt, tertia decima Calendarum Aprilium dies in Dominicum occurrit, si bissextilis annus non est; si autem bissextus intercesserit, eadem dies secunda feria provenit, docere vis cum secunda feria fuerit XIII Calendas Aprilis in luna decima sexta, sequenti dominica VII Calendas Aprilis luna vigesima secunda Pascha rite celebrari; cum vero eadem dies XIII Calendas Aprilis lunam decimam sextam Dominica die habuerit, non posse in ea Pascha celebrari, quia necdum aequinoctium transierit; sed nec in sequenti dominica, quia luna superadulta, hoc est, vigesima tertia illam incidat in diem, atque hac cogente necessitate in secundi tempora mensis Paschae differenda solennia?